monumenta.ch > Plinius > sectio 62

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 62
{XI} myrti genera omnia in Campania bacis seruntur, Romae propagine. Tarentinam Democritus et alio modo seri docet, grandissimis bacarum tusis leviter, ne grana frangantur, . . . . . eaque intrita restem circumlini atque ita seri. parietem fore . . . densitatis, ex quo virgulae differantur. sic et spinas saepis causa serunt, tomice moris spinarum circumlita. pilas autem laurus et myrti inopia a trimatu tempestivum est transferre.